Login | Register

Sauti za Kuimba

Pange Lingua Lyrics

PANGE LINGUA

  1. Pange, lingua, gloriosi, Corporis mysterium,
    Sanguinisque pretiosi, quem in mundi pretium
    Fructus ventris generosi, Rex effudit Gentium
  2. Nobis datus, nobis natus, ex intacta Virgine,
    Et in mundo conversatus, sparso verbi semine,
    Sui moras incolatus, miro clausit ordine.
  3. In supremae nocte coenae, recumbens cum fratribus
    Observata lege plene, cibis in legalibus,
    Cibum turbae duodenae, se dat suis manibus.
  4. Verbum caro, panem verum, verbo carnem efficit:
    Fitque sanguis Christi merum, et si sensus deficit,
    Ad firmandum cor sincerum, sola fides sufficit.
  5. Tantum ergo Sacramentum, veneremur cernui:
    Et antiquum documentum, novo cedat ritui:
    Praestet fides supplementum, sensuum defectui.
  6. Genitori, Genitoque, laus et jubilatio,
    Salus, honor, virtus quoque, sit et benedictio:
    Procedenti ab utroque, compar sit laudatio.
    Amen
Pange Lingua
CATEGORYEkaristia (Eucharist)


Lyricist - St. Thomas Aquinas


Sing, my Tongue
(Latin)




  • Comments